- NISYROS
- NISYROShodie Nisaro Sophiano, in sula parva maris Carpathii, Cariae adiacens, Coo propinqua, a qua avulsa vi fluctuum traditur, quae et Porphyris olim dicta, teste Pliniô l. 5. c. 31. 90. mill pass. a Rhodo in Occasum, vix. 70. a Samnio promontor. in Boream. In ea Neptunialiquando templum, et subtus iacens Polybotes Gigas a Neptuno victus, ut veteres tradidêre. Hîc Thermae scaturientes sunt. Urbs in ea est eiusdem nominis, teste Strabone. Hane aiunt (inquit Vir Magnus, de Phoen. Colon. p. 402.) ἀ πόθραυσμα εἶναι τῆς κῶ, Co insulae fragmentum esse, a quâ distat stadiis circiter sexaginta. Fabulâ etiam additâ, Ὅτι Ποσειδῶν διώκων ἕνα τῶ Γιγάντων Πολυβώτην, ἀποθραύσας τῇ τριαίνῃ τῆς Κῶ ἐπ᾿ αὐτὸν βάλοι, καὶ γένοιτο νῆσος τὸ βληθὲν ἡ Νίσυρος. Geographi verba sunt l. 10. quibus consona haec Apollodori l. 1. Πολυβώτης δὲ διὰ τῆς θαλάςςης διωχθεὶς ὑπὸ τοῦ Ποσειδῶνος, ἧκεν εἰς Κῶ. Ποσειδῶν δὲ τῆς νήσου μέρος διαῤῥήξας, ἐπέῤῥιψεν αὐτῷ τὸ λεγόμενον Νίσυρον. Neque multo aliter Steph. de eodem Polybo e: Ποσειδῶν δὲ ἐπ᾿ αὐτὸν ἀφεὶς τὴν τρίαιναν τοῦ μὲν ἥμαρτε. Γέγονε γὰρ (malim γέγονε δὲ) νῆσος τὸ βληθὲν Νίσυρος. Et pronide Nisyri nomen deducit Eustath. ἀπὸ τοῦ νέω καὶ τοῦ σύρω, διότι ἀποκοπεῖσα τῆς νήσου τῆς Κῶ τῇ τοῦ Ποσειδῶνος τριαίνῃ ἐπεσύρη τῷ γίγαντι Πολουβώτῃ νέοντι, a natando ac trahendo, quia Neptuni tridente ab insula Co abscissa Nisyrus in Polybotem Gigantem enatantem (vel abeuntem) attracta est. Quae sunt nugae nugacissimae. Omnino enim Nisyrus Phoenicium nomen. Phoenicibus scilicet. apud quos nata haec fabula, hissoreth est fragmentum, nesiru, vel nesiruth, sectio. Inde dicta Nisyrus, quasi fragmentum, vel pars decisa ex insulâ Co. Radix Hebraeis nesar, et Arabilbus nesara, proprie est πρίειν serrare, unde Gap desc: Hebrew est πρίων serra, Esa. c. 10. v. 15. Quod non observo de nihilo. Nam inde Priom, i. 3. serra dicebatur pars Coae insulae, ex qua Nisyrus credebatur abrupta. Plin. l. 5. c. 31. in Coaedescriptione: Mons ibi Prion, et Nisyron abruptam illi putant. Forte legendum abruptam illic, vel abruptam illi, i. e. ab illo, Bochart. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.